Hľadaný výraz: Ez 23,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens: 2 “ Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt 3 et fornicatae sunt in Aegypto, in adulescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et tactae sunt mammae virginitatis earum. 4 Nomina autem earum Oolla maior et Ooliba soror eius; et habui eas, et pepererunt filios et filias: porro earum nomina Samaria Oolla et Ierusalem Ooliba.

1

mail   print   facebook   twitter